Evangelium Secundum Marcum*

Caput 15: Versus 24

Et curcifigentes cum.HIER.Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiae boni et mali; secundum boni tantum et vitae nobis lignum est. Extensio primae manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundae vitam quae perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium.Vestimenta sua.BEDA.Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis aequaliter, id est concorditer distributam.HIER.Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, praepositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quae est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli.Mittentes sortem.ID.Super tunicam, scilicet quae erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit.
(* Traductions européennes)